COACTILIARIA Taberna

COACTILIARIA Taberna
COACTILIARIA Taberna
apud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 3. Nam Pater eius tabernam coactiiariam in Liguria exercuerat: Melius Coctilicia scribitur, Salmasiô iudice; de qua vice infra. Coactiliaria enim πιλοποιητικὴ est et Coactiliarius πιλοποιὸς, cuius mentio in vetere lapide: M. L. LARISCUS. LANARIUS. COACTILIARIUS. Aliquando enim talis Lanarius Coactiliarius; aliquando simpliciter Coactiliariusdicitur, qui coactilia videl. operatur ac vendit. Salmas. ad Capitolin. loco cit. ut et in vita Maximini et Balbini, c. 5. Plin. l. 8.c. 48. de istiusmodi operibus: Lanae, ait, et coactae vestem faciunt et si addatur acetum, etiam ferro resistunt, imo etiam ignibus: Meminitque Coactilium, l. 25. §. 1. ff. de Auro Arg. legat etc. Vide quoque iac. Cuiacium, Observation. l. 5. c. 2. et Car. du Fresne in voce Cambeso, nec non infra voce Filtrei, item Lana, et naccae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”